monumenta.ch > Plinius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 66
{XII} omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque tractatu ceu ferae, dum radici avellitur planta.